Ulterius. Videtur quod Limbus puerorum sit idem quod Limbus patrum. Poena enim debet respondere culpae. Sed pro eadem culpa detinebantur in Limbo patres et pueri, scilicet pro culpa originali.
Ergo idem debet esse utrorumque locus poenae.
Praeterea, Augustinus dicit in Enchir.: mitissima est poena puerorum qui cum solo originali decedunt. Sed nulla est mitior poena ea quam sancti patres habebant. Ergo idem est locus poenae utrorumque.
Sed contra, sicut actuali peccato debetur poena temporalis in Purgatorio, et aeterna in inferno; ita et originali peccato debebatur poena temporalis in Limbo patrum, et aeterna in Limbo puerorum. Si ergo infernus et Purgatorium non sunt idem, videtur quod nec Limbus puerorum et Limbus patrum sint idem.
Utrum autem infernus et Purgatorii locus sint idem, quaesitum est supra, dist. 21, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 2, in corp..