Ad primum sic proceditur. Videtur quod suffragia per unum facta alii prodesse non possint.
Gal. 6, 6: quae enim seminaverit homo, haec et metet. Sed si unus ex suffragiis alterius fructum consequeretur, meteret ab aliis seminata. Ergo ex suffragiis aliorum nullus fructum consequitur.
Praeterea, ad justitiam dei pertinet ut unicuique retribuatur pro meritis; unde Psal. 61, 13: tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed justitiam dei deficere impossibile est. Ergo impossibile est quod unus ex operibus alterius juvetur.
Praeterea, secundum eamdem rationem est opus meritorium et laudabile, quia scilicet inquantum est voluntarium. Sed ex opere unius non laudatur alter. Ergo nec opus unius potest esse alteri meritorium et fructuosum.
Praeterea, ad divinam justitiam pertinet similiter bona reddere pro bonis, et mala pro malis.
Sed nullus punitur pro malis alterius; immo, ut dicitur Ezech. 18, 20: anima quae peccaverit, ipsa morietur. Ergo nec unus juvatur per bona alterius.
Sed contra est quod dicitur in Psal. 118, 64: particeps ego sum omnium timentium te etc..
Praeterea, omnes fideles per caritatem uniti, sunt unius corporis ecclesiae membra. Sed unum membrum juvatur per alterum. Ergo et unus homo potest ex meritis alterius juvari.