Ulterius. Videtur quod suffragia per peccatores facta mortuis non prosint. Quia, ut dicitur joan. 9, 31: peccatores deus non exaudit. Sed si orationes eorum prodessent illis pro quibus orant, a deo exaudirentur. Ergo suffragia per eos facta mortuis non prosunt.
Praeterea, Gregorius in pastorali, dicit: cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.
Sed quilibet peccator deo displicet. Ergo per peccatorum suffragia deus ad misericordiam non flectitur; et ita alia suffragia non prosunt.
Praeterea, opus alicujus magis videtur esse fructuosum facienti quam alteri. Sed peccator per opera sua nihil meretur sibi. Ergo multo minus potest alteri mereri.
Praeterea, omne opus meritorium oportet esse vivificatum, idest caritate informatum. Sed opera per peccatores facta, sunt mortua. Ergo non possunt per ea juvari mortui pro quibus fiunt.
Sed contra est quod nullus potest scire pro certo de altero, utrum sit in statu culpae vel gratiae.
Si ergo illa tantum suffragia prodessent quae fiunt per eos qui sunt in gratia, non posset homo scire per quos suffragia conquireret suis defunctis; et ita multi a suffragiis procurandis retraherentur.
Praeterea, sicut Augustinus dicit in littera, secundum hoc juvatur aliquis mortuus ex suffragiis, secundum quod dum viveret, meruit ut juvaretur post mortem. Ergo valor suffragiorum mensuratur secundum conditiones ejus pro quo fiunt. Non ergo differt, ut videtur, utrum per bonos vel per malos fiant.