Postquam determinavit magister de receptaculis animarum in quibus puniuntur vel praemiantur ante resurrectionem communem et judicium generale, et de suffragiis quibus juvamus mortuos, vel juvamur ab eis; hic determinat de divina justitia et misericordia, quibus praedicta omnia dispensantur.
Dividitur autem in partes duas: in prima determinat de divina justitia et misericordia secundum operationem ad poenam damnatorum; in secunda determinat de eis in generali, ibi: sed quomodo justitiam dei et pietatem, idest misericordiam, supra cassiodorus duas esse res dixit? circa primum tria facit: primo ostendit quod misericordia dei in poenis damnatorum locum non habet; secundo ostendit contrarium, ibi: sed his occurrit quod ait cassiodorus. Tertio determinat veritatem, ibi: unde non incongrue dici potest etc.. Circa quod tria facit: primo proponit quid sit verum circa quaestionem praedictam: secundo solvit auctoritatem quae est in contrarium, ibi: quod igitur dictum est etc.; tertio exponit quod dixerat, scilicet quod sit occultum dei judicium, ibi: cujus occultum judicium intelligitur poena, qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel admonetur ad conversionem.
Sed quomodo dei justitiam et pietatem... Supra cassiodorus duas esse res dixit? hic determinat multipliciter de justitia et misericordia dei in communi; et dividitur in partes duas: in prima inquirit de differentia justitiae et misericordiae dei; in secunda inquirit quomodo justitia et misericordia concurrunt ad opus divinum, ibi: post haec considerari oportet, ex quo sensu universae viae domini dicantur misericordia et veritas. Circa primum duo facit: primo movet quaestiones; secundo determinat eas, ibi: his responderi potest.
Circa primum duo facit: primo inquirit, utrum sit idem in deo justitia et misericordia; secundo utrum eadem opera debeant justitiae et misericordiae attribui, ibi: cur igitur dicit Scriptura de operibus dei, quaedam esse misericordiae, quaedam justitiae? his responderi potest etc.. Hic solvit propositas quaestiones; et circa hoc duo facit: primo solvit primam; secundo secundam, ibi: quod autem opera quaedam etc.. Circa primum tria facit: primo solvit primam quaestionem; secundo movet dubitationem circa solutionem positam, ibi: sed secundum hoc occurrit quaestio etc.; tertio solvit dubitationem, ibi: sed dixi supra etc..
Post haec considerari oportet, ex quo sensu universae viae domini dicantur misericordia et veritas. Hic inquirit quomodo misericordia et justitia dei occurrunt ad opus ipsius; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod nullum opus dei est ad quod non concurrat misericordia dei vel justitia; secundo inquirit, an ad quodlibet opus concurrat utrumque, ibi: sed cum superius cassiodorus dixerit, in his duobus omnia opera dei includi, merito quaeri potest etc.. Et circa hoc duo facit: primo proponit quaestionem; secundo solvit eam, ibi: quibusdam placuit. Et dividitur in partes duas, secundum quod duas opiniones ponit circa hanc quaestionem; secunda incipit ibi: aliis autem videtur etc..
Hic duo quaeruntur. Primo de divina justitia.
Secundo de ejus misericordia.
Circa primum quaeruntur tria: 1 an justitia deo debeat attribui; 2 de justitiae ejus effectu; 3 de justitia ejus contra damnatos.