Ad primum sic proceditur. Videtur quod justitia deo attribuenda non sit. Quia, secundum philosophum in 10 ethic., ridiculum est laudare deos secundum aliquam virtutem moralem, vel actiones virtutum Moralium eis attribuere.
Sed justitia est virtus moralis. Ergo deo attribui non potest.
Praeterea, justitia contra temperantiam dividitur.
Sed temperantiam non attribuimus deo. Ergo nec justitiam ei attribuere debemus.
Praeterea, justitia in aequalitate consistit, ut patet per philosophum in 5 ethic..
Sed nihil potest deo esse aequale. Ergo non potest esse aliqua justitia ejus ad alterum.
Praeterea, philosophus in 5 ethic.
Dicit, quod domini ad servum non est justitia. Sed deus est omnium dominator. Ergo ei justitia non competit.
Sed contra est quod, in Psal. 10, dicitur: justus dominus, et justitias dilexit.
Praeterea, omne quod est potissimum, est deo attribuendum. Sed secundum philosophum in 5 ethic., justitia est praeclarissima virtutum.
Ergo maxime debet attribui deo.