Ulterius. Videtur quod in deo secundum eamdem rationem dicatur bonitas et justitia. Quia justitia est universaliter omnis virtus, ut patet per philosophum in 5 ethic.. Sed virtus uniuscujusque rei est bonitas ipsius; quia virtus est quae bonum habentem facit, et opus ejus bonum reddit, ut patet in 2 ethic..
Ergo secundum eamdem rationem dicitur justus et bonus.
Praeterea, dionysius dicit quod justitia laudatur in deo, inquantum omnibus secundum dignitatem distribuit. Sed distribuere omnibus, ad rationem bonitatis pertinet, quia totius communicationis divina bonitas causa est. Ergo justitia et bonitas dicuntur in deo secundum eamdem rationem.
Praeterea, bonitas et justitia magis conveniunt in deo quam conveniant in creaturis. Sed in creaturis eadem videtur esse ratio bonitatis et justitiae; nisi enim ex hoc ipso quod creata sunt bona, justa essent, inconvenienter videretur quod a deo bono omnia essent bona, et ab eo justo non essent omnia justa. Ergo in deo secundum eamdem rationem dicitur bonitas et justitia.
Sed contra est quod boetius dicit in Lib. De hebdom.: bonum esse ad essentiam, justum vero esse ad actum respicit. Sed esse et actus non dicuntur secundum eamdem rationem in deo.
Ergo nec justitia et bonitas.
Praeterea, generis et speciei non est omnino eadem ratio. Sed bonitas et justitia se habent ut genus et species; unde boetius dicit in Lib. De hebdom.: bonum quidem est generale, justum autem speciale. Ergo non est eadem ratio omnino bonitatis et justitiae.