Ulterius. Videtur quod non sit eadem ratio in deo justitiae et veritatis. Quia ea quae in nobis secundum speciem differunt, in deo differunt secundum rationem. Sed nobis ponitur veritas alia virtus a justitia specie differens, ut patet in 4 ethic..
Ergo et in deo secundum aliam rationem dicitur justitia et veritas.
Eadem ratio. Sed veritas, secundum tullium, est species justitiae. Ergo veritatis et justitiae non est eadem ratio.
Praeterea, justitia, cum sit quasi species bonitatis, ut ex auctoritate boetii inducta patet, ad affectum pertinet; veritas autem ad intellectum.
Ergo veritas et justitia non dicuntur in deo secundum eamdem rationem.
Sed contra est quod in auctoritate Psal. 24, 10, quae hic inducitur: universae viae domini, misericordia et veritas, veritas pro justitia exponitur.
Ergo sunt idem secundum rationem.
Praeterea, justitia consistit in redditione debiti.
Sed deus non est debitor nobis nisi ex promisso, ut Anselmus dicit.
Ergo idem est deo reddere debitum quod solvere promissum. Cum ergo ex hoc quod solvit promissum, dicatur verax; secundum eamdem rationem dicetur deus justus et verax.