Ulterius. Videtur quod dominus agat justius cum uno quam cum alio. Punitio enim est opus justitiae. Sed magis punit unum quam alium. Ergo justius agit cum uno quam cum alio.
Praeterea, misericordia temperat severitatem justitiae. Sed deus misericordius agit cum uno quam cum alio. Ergo et justius.
Sed contra, justitia aequalitas quaedam est. Sed aequale non suscipit magis et minus. Ergo deus non agit justius cum uno quam cum alio.