Ad primum sic proceditur. Videtur quod in deo non sit misericordia. Sicut enim dicit Damascenus, misericordia est compassio de alienis malis. Sed compassio non cadit in deo. Ergo nec misericordia.
Praeterea, misericordia miseriam respicit.
Sed quanto aliquis est magis peccator, tanto magis est miser; quia Proverb. 14, 34: miseros facit populos peccatum. Ergo si deus est misericors, quanto aliquis est magis peccator, tanto magis ei providebit; quod videtur absurdum.
Praeterea, misericordia inclinat misericordem ad alienam miseriam repellendam. Ergo misericors nec alii miseriam infert, nec inferri permittit, si fieri potest. Sed deus aliquos inducit in miseriam poenae, et permittit eos incidere in miseriam culpae.
Ergo cum ipse sit omnipotens, non erit misericors.
Sed contra est quod in Psal. 144, 8, dicitur: miserator et misericors dominus.
Praeterea, sicut deus aliquos punit, ita et aliquibus parcit; est enim praestabilis super malitia; joel. 2. Sed ex hoc quod punit, ponimus in deo iram, quamvis ira sit passio. Ergo ex eo quod parcit, debet dici misericors, quamvis misericordia in nobis sit passio.