Ulterius. Videtur quod in deo secundum eamdem rationem dicatur bonitas et misericordia.
Constat enim quod deus gentiles ex sola misericordia liberavit; Roman. 15, 9: gentes autem super misericordia honorare deum. Sed conversionem gentium apostolus attribuit divinae bonitati; Rom. 11, 22: vide bonitatem et severitatem dei; in eos qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem.
Ergo bonitas et misericordia ejusdem sunt rationis in deo.
Praeterea, principia per effectus cognoscuntur.
Sed idem est effectus misericordiae et bonitatis; scilicet providere minus habentibus. Ergo eadem est ratio utriusque.
Praeterea, misericordia est quaedam virtus.
Sed virtus est bonitas virtuosi. Ergo misericordia, inquantum hujusmodi, bonitas quaedam est; et ita videtur eadem ratio utriusque.
Sed contra, quaecumque sunt unius rationis, sunt etiam unius ambitus. Sed bonitas et misericordia non sunt unius ambitus; quia bonitas divina communicatur omnibus creaturis, inquantum a primo bono sunt omnia bona; misericordia autem non invenitur in omnibus creaturis, ut omnes misericordes dicantur. Ergo bonitas et misericordia non sunt ejusdem rationis.
Praeterea, misericordia non esset, nisi esset miseria. Sed bonitas esse potest etiam nulla miseria existente; quia bonum non dependet a malo, sicut nec habitus a privatione. Ergo misericordia et bonitas in deo non sunt unius rationis.