Ulterius. Videtur quod non in omni tempore dei misericordia et veritas conjungantur. Quia opus creationis non praesupponit aliquid. Sed opus quod est secundum justitiam, praesupponit debitum; opus autem quod est secundum misericordiam, praesupponit miseriam. Ergo in opere creationis non conveniunt justitia et misericordia.
Praeterea, convertere gentes et convertere Judaeos sunt diversa opera. Sed in conversione gentium videtur fuisse sola misericordia; in salvatione autem Judaeorum justitia; per id quod dicitur Rom. 15, 8: dico jesum christum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum; gentes autem super misericordia honorare deum.
Ergo nec in omni opere domini est misericordia et veritas.
Praeterea, ibi non videtur esse justitia ubi unus pro peccato alterius punitur. Sed deus quandoque punit unum pro peccato alterius, sicut pro peccato cham maledictus est chanaan, Gen. 9; et pro peccato David percussus est populus, 2 Reg., ult.. Ergo videtur quod non semper justitiam et misericordiam in opere servet.
Praeterea, ibi non videtur servari justitia ubi nullum meritum praecessit; cum justitia debitum respiciat. Sed in impio qui justificatur, nullum meritum praecessit. Ergo non videtur justitia aliqua in impii justificatione.
Praeterea, justitia nunquam reddit aequalibus nisi aequalia. Sed deus quandoque aequalibus inaequalia tribuit; ante enim quam Jacob et esau nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent, omnino aequales erant; et tamen uni praeparavit gloriam, et alteri poenam, ut patet Rom. 9. Similiter cum Aaron et filii Israel peccassent aequaliter in idoli adoratione, Aaron non est punitus, cum populus punitus fuerit, ut patet Exod. 21. Ergo videtur quod non in omnibus justitiam servet.
Praeterea, hoc videtur esse injustum, ut meliori minus detur de bonis, et magis de malis. Sed bona temporalia aliquando abundantius dantur a deo malis quam bonis, et poenae quandoque magis inferuntur bonis quam malis. Ergo videtur quod non in omni opere suo justitiam servet cum misericordia.
Sed contra, Augustinus dicit in Lib. De concordia evangelistarum: deus, qui res humanas curat, juste et misericorditer curat, ut nec praecludat misericordia justitiam, nec justitia misericordiam excludat. Ergo videtur quod in omni opere domini justitia et misericordia conveniant.
Praeterea, non magis differt in deo justitia et misericordia, quam potentia, bonitas et sapientia.
Sed omne opus potentiae est opus sapientiae et bonitatis. Ergo videtur quod similiter omne opus justitiae sit misericordiae, et e converso.