Ulterius. Videtur quod in opere dei principalior sit justitia quam misericordia. Quia, ut dicitur Hebr. 10, 4, horrendum est incidere in manus dei viventis. Sed hoc non esset, si misericordia principalior in ejus opere esset. Ergo justitia magis in opere dei principatur quam misericordia.
Praeterea, illud quod est prius in quolibet genere, est principalius. Sed justitia videtur esse prior quam misericordia; quia misericordia ex justitia nascitur, ut dicit Anselmus in proslogio.
Ergo justitia principalior est in opere dei quam misericordia.
Praeterea, illud quod inest alicui secundum se, principalius ei convenit quam quod convenit ei secundum alterum. Sed, sicut dicit Anselmus in proslog., parcendo malis justus es secundum te et non secundum nos, sicut misertus es secundum nos et non secundum te; et sic misericordia competit deo secundum nos; sed justitia secundum seipsum. Ergo principalior est in opere dei justitia quam misericordia.
Sed contra est quod dicitur Jacob. 2, 12: superexaltat autem misericordia judicium; idest, superponetur misericordia in judicio, ut Glossa dicit; et in psalm. 144, 9: miserationes ejus super omnia opera ejus. Ergo misericordia principalior est in opere dei quam justitia.
Praeterea, illud quod est proprium alicui, principalius ei convenit quam id quod est alienum ab eo. Sed proprium opus dei est misereri et parcere; et opus punitionis est alienum ab eo, ut patet Exod. 22. Ergo misericordia principalior est in