Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per divinam misericordiam omnis poena terminetur tam hominum quam etiam Daemonum. Quia Sap. 11, 24: misereris omnium, domine, quoniam omnia potes.
Sed inter omnia etiam Daemones continentur, qui sunt dei creaturae. Ergo et Daemonum poena finietur.
Praeterea, Rom. 11, 32: conclusit deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Sed deus Daemones sub peccato conclusit, idest peccato concludi permisit. Ergo videtur quod etiam Daemonum quandoque misereatur.
Praeterea, sicut dicit Anselmus in Lib. Cur deus homo, non est justum ut deus creaturam rationalem quam fecit ad beatitudinem, omnino perire sinat. Ergo videtur quod cum quaelibet creatura rationalis creata fuerit ad beatitudinem, non sit justum ut omnino perire permittatur.
Sed contra est quod dicitur Matth. 25, 41: ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis ejus. Ergo aeternaliter punientur.
Praeterea, sicut boni Angeli effecti sunt beati per conversionem ad deum, ita mali Angeli effecti sunt miseri per aversionem a deo. Si ergo miseria malorum Angelorum quandoque finietur; et beatitudo bonorum finem habebit; quod est inconveniens.