Ulterius. Videtur quod saltem christianorum poena per divinam misericordiam terminetur. Quia Marc. Ult. 16, dicitur: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed hoc est omnium christianorum.
Ergo omnes christiani finaliter salvabuntur.
Praeterea, joan. 6, 55, dicitur: qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Sed hoc est communis cibus et potus christianorum. Ergo omnes christiani finaliter salvabuntur.
Praeterea, 1 corinth. 3, 15: si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; et loquitur de illis in quibus fuit fundamentum fidei christianae. Ergo omnes tales finaliter salvabuntur.
Sed contra est quod dicitur 1 corinth. 6: iniqui regnum dei non possidebunt. Sed quidam christiani sunt iniqui. Ergo non omnes christiani ad regnum dei pervenient.
Praeterea, 2 Petri 2, 21, dicitur: melius erat eis viam veritatis non cognoscere quam post agnitam retroire ab eo quod traditum est illis sancto mandato. Sed illi qui viam veritatis non cognoscunt, aeternaliter puniuntur. Ergo et christiani qui ab agnita retrocesserunt.