Postquam determinavit magister de remuneratione animarum, et punitione, quae praecedit judicium generale; hic incipit determinare de remuneratione et punitione quae erit per judicium generale; et dividitur in partes duas: in prima determinat de ipso generali judicio; in secunda determinat de remuneratione et poena quae generale judicium consequitur, 49 dist., ibi: post resurrectionem vero facto impletoque judicio, suos fines habebunt civitates duae. Prima pars dividitur in duas: in prima determinat ea quae pertinent ad modum judicii, et ad judicis ministerium; in secunda determinat ea quae pertinent ad judicis personam, 48 dist., ibi: solet etiam quaeri, in qua forma christus judicabit.
Prima in duas: in prima enim requirit de judicii modo; in secunda de judicis ministris, ibi: non autem solus christus judicabit. Et haec pars dividitur in tres: in prima enim ostendit quomodo homines cum christo judicante judicabunt; in secunda ostendit quid ministerii Angeli in judicio exhibebunt, ibi: cum autem in evangelio legatur quod dominus mittet Angelos suos etc.; in tertia parte requirit utrum Daemones ministri hujus judicii sint futuri, torquendo damnatorum animas, ibi: et solet quaeri, utrum in inferno malis ad puniendum praesint Daemones.
Prima pars dividitur in duas: in prima ostendit quod quidam homines cum christo judicabunt; in secunda enumerat quatuor ordines hominum qui ad judicium veniunt, ibi: erunt autem quatuor ordines in judicio.
Hic est duplex quaestio. Prima de judicio generali.
Secunda de igne qui praecedit faciem judicis.
Circa primum quaeruntur tria: 1 de ipso judicio; 2 de judicantibus cum christo; 3 de his qui in judicio judicabuntur.