Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulli homines judicabunt cum christo. Quia joan. 5, 22: pater omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Sed honorificentia talis non debetur alicui quam christo. Ergo etc..
Praeterea, quicumque judicat, habet potestatem super illud quod judicat. Sed ea de quibus debet esse futurum judicium, sicut merita et praemia humana, soli divinae auctoritati subsunt. Ergo nulli competit de his judicare.
Praeterea, judicium illud non exercebitur vocaliter, sed mentaliter, ut probabilius aestimatur.
Sed hoc quod cordibus hominum notificentur merita et demerita, quod est quasi accusatio vel commendatio; vel retributio poenae et praemii, quod est quasi sententiae prolatio, sola divina virtute fiet. Ergo nulli alii judicabunt nisi christus, qui est deus.
Sed contra est quod dicitur Matth. 19, 28: sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
Praeterea, Isai. 3, 14: dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui. Ergo videtur quod etiam alii judicabunt cum christo.