Ulterius. Videtur quod Angeli debeant judicare.
Matth. 25, 31: cum venerit filius in majestate sua; et omnes Angeli cum eo. Sed loquitur de adventu ad judicium. Ergo videtur quod etiam Angeli judicabunt.
Praeterea, Angelorum ordines nomina sortiuntur ex officio quod exercent. Sed quidam Angelorum ordo est ordo thronorum, quod videtur pertinere ad judiciariam potestatem: thronum enim est sedes judicis, solium regis, cathedra doctoris.
Ergo aliqui Angeli judicabunt.
Praeterea, sanctis post hanc vitam promittitur Angelorum aequalitas Matth. 22. Si ergo homines hanc habebunt potestatem, ut judicent, multo fortius et Angeli.
Sed contra, joan. 5, 27: potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. Sed Angeli non communicant in humana natura. Ergo nec in judiciaria potestate.
Praeterea, non est ejusdem judicare et esse judicis ministrum. Sed Angeli erunt in judicio illo ut ministri judicis. Matth. 13, 41: mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Ergo Angeli non judicabunt.