Ulterius. Videtur quod post diem judicii Daemones non exequantur sententiam judicis in damnatis.
Quia Daemones magis peccaverunt quam homines.
Ergo non est justum quod homines per Daemones torqueantur.
Praeterea, sicut Daemones suggerunt hominibus mala, ita Angeli suggerunt bona. Sed praemiare bonos non erit officium Angelorum; sed hoc erit ab ipso deo immediate. Ergo nec punire malos erit officium Daemonum.
Sed contra est quod homines peccatores se diabolo subjecerunt peccando. Ergo justum est ut ei subjiciantur in poenis, quasi ab eo puniendi.