Ulterius. Videtur quod nulli boni in judicio judicentur. Quia joan. 3, 18: qui credit in eum, non judicabitur. Sed omnes boni crediderunt in eum. Ergo non judicabuntur.
Praeterea, illi non sunt beati quibus est incerta sua beatitudo: ex quo Augustinus probat, Daemones nunquam fuisse beatos. Sed sancti homines nunc sunt beati. Ergo certi sunt de sua beatitudine. Sed quod est certum, non adducitur in judicium. Ergo boni non judicabuntur.
Praeterea, timor beatitudini repugnat. Sed extremum judicium, quod tremendum maxime dicitur, non poterit fieri sine timore eorum qui sunt judicandi; unde etiam Gregorius dicit, super illud job 41: cum sublatus fuerit, timebunt Angeli: consideremus quomodo tunc iniquorum conscientia concutitur, quando etiam justorum vita turbatur. Ergo beati non judicabuntur.
Sed contra, videtur quod omnes boni judicentur.
Quia dicitur 2 corinth. 5, 10: omnes astabimus ante tribunal christi, ut referat unusquisque propria corporis quae gessit, sive bona, sive mala.
Sed non est aliud judicari. Ergo omnes judicabuntur.
Praeterea, universale omnia comprehendit. Sed illud judicium dicitur universale. Ergo omnes judicabuntur.