Ulterius. Videtur quod Angeli in futuro judicentur.
Quia dicitur 1 corinth. 6, 3: nescitis quoniam Angelos judicabimus? sed hoc non potest referri ad statum praesentis temporis. Ergo hoc referri debet ad futurum judicium.
Praeterea, job 40, 28, dicitur de behemoth, per quem diabolus intelligitur: cunctis videntibus praecipitabitur; et Marc. 1, 24, exclamavit Daemon ad christum: venisti ante tempus perdere nos; et Glossa dicit ibidem, quod Daemones in terra dominum cernentes, se continuo judicandos credebant.
Ergo videtur quod eis finale judicium reservatur.
Praeterea, 2 Petri 2, 4, dicitur: deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari. Ergo videtur quod Angeli judicabuntur.
Sed contra, deus non judicat bis in idipsum.
Sed mali Angeli jam judicati sunt; unde joan. 16, 11: princeps mundi jam judicatus est. Ergo in futuro Angeli non judicabuntur.
Praeterea, perfectior est bonitas vel malitia Angelorum quam aliquorum hominum in statu viae.
Sed quidam homines boni et mali non judicabuntur, ut in littera dicitur. Ergo Angeli boni vel mali non judicabuntur.