Ulterius. Videtur quod ignis ille non sit ejusdem speciei cum igne elementari. Nihil enim seipsum consumit. Sed ille ignis quatuor elementa absumet, ut dicit Glossa, 2 Pet., ult.. Ergo ignis ille non erit ejusdem speciei cum igne elementari.
Praeterea, sicut virtus manifestatur per operationem, ita natura per virtutem. Sed ignis ille habebit aliam virtutem ab igne qui est elementum; quia scilicet purgabit universum, quod ignis iste facere non potest. Ergo non erit ejusdem speciei cum isto.
Praeterea, ea quae sunt ejusdem speciei in corporibus naturalibus, habent eumdem motum.
Sed ignis ille habebit alium motum quam ignis elementum, quia circumquaque movebitur, ut totum purgare possit. Ergo ignis ille non erit ejusdem speciei cum isto.
Sed contra est quod Augustinus dicit, 20 de CIV. Dei, et habetur in Glossa 1 corinth. 4, 7, quod figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo ignis ille erit de natura ignis qui nunc est in hoc mundo.
Praeterea, sicut futura purgatio erit per ignem, ita praecedens fuit per aquam: et utraque ad invicem comparatur, 2 Petri, 3. Sed in prima purgatione aqua fuit ejusdem speciei cum aqua elementari.
Ergo et similiter in secunda purgatione ignis erit ejusdem speciei cum igne elementari.