Ulterius. Videtur quod nec omnia elementa per illum ignem purgabuntur. Quia, ut jam dictum est, ignis ille non ascendet nisi quantum ascendit aqua diluvii. Sed aqua diluvii non pervenit usque ad sphaeram ignis. Ergo nec per ultimam purgationem elementum ignis purgabitur.
Praeterea, Apoc. 21, dicit Glossa, super illud: vidi caelum novum etc.: immutatio aeris et terrae dubitabile non est quin per ignem fiat; sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur. Ergo ad minus non est certum quod omnia elementa purgentur.
Praeterea, locus qui est perpetuae infectionis nunquam purgatur. Sed in inferno erit perpetua infectio. Cum ergo infernus intra elementa collocetur, videtur quod non totaliter elementa purgentur.
Praeterea, Paradisus terrestris in terra continetur.
Sed ille non purgabitur per ignem: quia nec etiam aquae diluvii illuc ascenderunt, ut beda dicit, et habetur in 2 Sent., dist. 27. Ergo videtur quod non totaliter omnia elementa purgentur.
Sed contra est Glossa supra inducta quae habetur 2 Petri ult. Quod quatuor elementa ignis ille absumet.