Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ignis ultimae conflagrationis judicium debet sequi.
Augustinus, 20 de CIV. Dei, hunc ordinem ponit eorum quae in judicio sunt futura, dicens: in illo judicio, vel circa illud judicium, has res didicimus esse venturas; eliam thesbitem, fidem Judaeorum, Antichristum persecuturum, christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque divisionem, mundi conflagrationem, ejusdemque renovationem. Ergo conflagratio judicium sequitur.
Praeterea, Augustinus dicit in eodem Lib.: judicatis impiis, et in ignem aeternum Missis, figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo idem quod prius.
Praeterea, dominus ad judicandum veniens aliquos vivos reperiet, ut patet ex hoc quod habetur 1 thessal. 4, 14; ubi ex persona eorum apostolus dicit: deinde nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Sed hoc non esset, si conflagratio mundi praecederet; quia per ignem dissolverentur.
Ergo ignis ille judicium sequitur.
Praeterea, dominus dicitur judicaturus orbem per ignem; et ideo conflagratio finalis videtur esse executio divini judicii. Sed executio sequitur judicium.
Ergo ille ignis judicium sequitur.
Sed contra est quod dicitur in psalm. 96, 3: ignis ante ipsum praecedet.
Praeterea, resurrectio praecedet judicium; alias non videret omnis oculus christum judicantem.
Sed mundi conflagratio resurrectionem praecedet; sancti enim qui resurgent, corpora spiritualia et impassibilia habebunt; et ita non poterunt per ignem purgari; cum tamen in littera dicatur ex verbis Augustini quod per ignem illum purgabitur, si quid in aliquibus sit purgandum. Ergo ignis ille judicium praecedet.