Ulterius. Videtur quod ignis ille non involvet reprobos. Quia Malach. 3, super illud: purgabit filios levi, dicit Glossa: duos ignes legimus futuros: unum qui purgabit electos, et praecedet judicium; alterum qui reprobos cruciabit. Sed hic est ignis inferni, qui malos involvet: primus autem est ignis finalis conflagrationis. Ergo ignis finalis conflagrationis non erit ille qui malos involvet.
Praeterea, ignis ille deo obsequitur in purgatione mundi. Ergo deberet remunerari aliis elementis remuneratis, et praecipue cum ignis sit nobilissimum elementorum. Non ergo videtur quod in infernum debeat dejici in damnatorum poenam.
Praeterea, ignis qui malos involvet, erit ignis inferni. Sed ignis ab initio mundi praeparatus est damnatis; unde Matth. 5, 41: ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo etc., et Isai. 30, 33: parata est ab heri tophet, a rege praeparata etc.; Glossa: ab heri, idest ab initio; tophet, idest vallis Gehennae. Sed ignis ille finalis conflagrationis non fuit ab initio praeparatus, sed ex concursu mundanorum ignium generabitur. Ergo ille ignis est alius ab igne inferni, qui reprobos involvet.
In contrarium est quod in Psal. 96, 3, de igne illo dicitur, quod inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Praeterea, Dan. 7, 10, dicitur: igneus fluvius rapidusque egrediebatur a facie ejus; Glossa: ut peccatores traheret in Gehennam. Loquitur autem auctoritas illa de igne illo de quo nunc est mentio, ut patet per quamdam Glossam, quae ibi dicit: ut bonos purget et malos puniat.
Ergo ignis finalis conflagrationis in infernum cum reprobis demergetur.