Ad tertiam quaestionem dicendum, quod tota purgatio mundi et innovatio ad purgationem et innovationem hominis ordinabitur; et ideo oportet ut mundi purgatio et innovatio purgationi et innovationi humani generis respondeat.
Humani autem generis purgatio quaedam erit, quando mali segregabantur a bonis; unde dicitur Luc. 3, 17: cujus ventilabrum est in manus sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum, idest electos, in horreum suum; paleas autem, idest reprobos, comburet igne inextinguibili.
Unde ita erit de purgatione mundi, quod quidquid erit turpe et foedum, in infernum cum reprobis retrudetur; quidquid autem erit pulchrum et nobile, in superioribus reservabitur ad gloriam electorum; et ita etiam erit de illo igne conflagrationis, sicut dicit basilius super illud Psal. 28: vox domini intercidentis flammam ignis: quia quo ad calidum ustivum, et quantum ad id quod in igne grossum reperietur, descendet ad inferos ad poenam damnatorum; quod vero est ibi subtile et lucidum, remanebit superius ad gloriam electorum.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis qui purgabit electos ante judicium, erit idem cum igne conflagrationis mundi; quamvis quidam contrarium dicant. Convenit enim ut, cum homo sit pars mundi, eodem igne purgetur homo et mundus. Dicuntur autem duo ignes qui purgabit bonos et qui cruciabit malos, et quantum ad officium, et aliquo modo quantum ad substantiam: quia non tota substantia ignis purgantis in infernum retrudetur, uti dictum est.
Ad secundum dicendum, quod in hoc ignis ille remunerabitur, quia illud quod est grossum in eo, separabitur ab ipso, et retrudetur in infernum.
Ad tertium dicendum, quod sicut gloria electorum post judicium erit major quam ante, ita et poena reproborum; et ideo sicut claritas superiori creaturae addetur ad augmentandum gloriam electorum; ita et quidquid est turpe in creaturis, retrudetur in infernum ad augmentandum miseriam damnatorum; et ita igni ab initio praeparato in inferno non est inconveniens si alter ignis addatur.
Illi saltem verba judicis audient etc.. Verba haec accipienda sunt non vocalia, sed mentalia, ut supra dictum est.
Et peribit caelum et terra non secundum substantiam, sed secundum speciem. Species hic dicitur corruptibilitas elementorum, et alia quae ad ignobilitatem eorum spectant.
Ministerio Angelorum virtute dei cooperante mittentur mali in caminum ignis. Hoc intelligendum est de bonis Angelis quantum ad praeceptum, sed de malis Angelis quantum ad executionem.