Postquam determinavit magister de divino judicio quantum ad modum judicii et ad ministros judicis, hic determinat ea quae pertinent ad personam judicis; et dividitur in partes duas: in prima enim parte ostendit in qua forma christus ad judicium veniens apparebit; in secunda determinat de his quae judicium circumstant, ibi: et putant quidam, dominum descensurum in vallem josaphat in judicio. Prima pars dividitur in duas: in prima ostendit quod christus judicabit in forma hominis; in secunda inducit similitudinem, scilicet quod christus secundum quod est homo, est causa resurrectionis corporum, ibi: et sicut dicitur christus secundum formam servi judicaturus propter causam praemissam; ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum secundum humanitatem. Prima pars dividitur in duas: in prima determinat quod christus in forma hominis judicabit; in secunda quod in forma hominis gloriosa, ibi: sed cum in forma humana constet eum appariturum, quaeritur etc..
Et putant quidam dominum descensurum in vallem josaphat in judicio. Hic determinat ea quae adventum judicis circumstant; et circa hoc duo facit: primo determinat ea quae concomitantur judicis adventum; secundo ea quae consequuntur, ibi: cum autem factum fuerit caelum novum et terra nova, tunc erit lux lunae sicut lux solis.
Circa primum duo facit: primo enim determinat locum adventus; secundo effectum judicis venientis, ibi: veniente autem ad judicium domino... Sol et luna dicuntur obscurari.
Hic est duplex quaestio. Prima est de ipso judice.
Secunda de mundi innovatione, quae judicium sequitur.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum christus in forma hominis sit judicaturus; 2 utrum in judicio apparebit in figura gloriosa; 3 utrum possit apparere in natura divinitatis aliquibus sine gaudio; 4 de his quae adventum judicis circumstant.