Utrum christus in judicio apparebit in forma humanitatis gloriosa.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus in judicio non apparebit in forma humanitatis gloriosa. Joan. 19, 37: videbunt in quem transfixerunt; Glossa: quia in ea carne venturus est in qua crucifixus est. Sed crucifixus est in forma infirma. Ergo in forma infirmitatis apparebit, non in forma gloriosa.
Praeterea, Matth. 24, 30, dicitur, quod apparebit signum filii hominis in caelo, idest signum crucis; et chrysostomus dicit, quod veniet in judicio christus, non solum vulnerum cicatrices, sed etiam ipsam mortem exprobratissimam ostendens. Ergo videtur quod non apparebit in forma gloriosa.
Praeterea, secundum hanc formam deus in judicio apparebit quae ab omnibus conspici possit.
Sed christus secundum formam humanitatis gloriosam non poterit videri ab omnibus, bonis et malis; quia oculus non glorificatus non videtur esse proportionatus ad videndum claritatem corporis gloriosi. Ergo non apparebit in forma gloriosa.
Praeterea, illud quod promittitur justis in praemium, non conceditur injustis. Sed videre gloriam humanitatis promittitur justis in praemium.
Joan. 10, 9: ingredietur et egredietur, et pascua inveniet, idest refectionem et in divinitate et in humanitate, ut Augustinus exponit; et isa. 33, 17: regem in decore suo videbunt. Ergo in judicio non apparebit omnibus in forma gloriosa.
Praeterea, secundum illam formam christus judicabit in qua judicatus est; unde super illud joan. 5: sic et filius, quos vult, vivificat, dicit Glossa: in qua forma injuste judicatus est, juste judicabit, ut possit ab impiis videri. Sed judicatus est in forma infirmitatis. Ergo et in eadem in judicio apparebit.
Sed contra est quod dicitur Luc. 21, 27: tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Majestas autem et potestas ad gloriam pertinent. Ergo in forma gloriosa apparebit.
Praeterea, ille qui judicat, debet eminere illis qui judicantur. Sed electi qui judicabuntur a christo, corpora gloriosa habebunt. Ergo multo fortius judex in forma gloriosa apparebit.
Praeterea, sicut judicari est infirmitatis, ita judicare est auctoritatis et gloriae. Sed in primo adventu, in quo christus venit ad hoc quod judicaretur, in forma infirmitatis apparuit. Ergo in secundo adventu in quo veniet ad hoc ut judicet, apparebit in forma gloriosa.
Respondeo dicendum quod christus dicitur dei et hominum mediator, inquantum pro hominibus satisfacit, et interpellat apud patrem, et ea quae sunt patris hominibus communicat, secundum quod dicitur joan. 17, 22: claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Secundum hoc autem utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum. Inquantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud patrem; inquantum vero cum patre communicat, dona patris transmittit ad homines. Quia ergo in primo adventu ad hoc venit ut pro nobis satisfaceret apud patrem, in forma nostrae infirmitatis apparuit: quia vero in secundo adventu ad hoc veniet ut justitiam patris in homines exequatur, gloriam demonstrare debebit, quae inest ei ex communione ad patrem: et ideo in forma gloriosa apparebit.
Ad primum ergo dicendum, quod in eadem carne apparebit, sed non similiter se habente.
Ad secundum dicendum, quod signum crucis apparebit in judicio non ad judicium tunc existentis infirmitatis, sed praeteritae, ut per hoc justior eorum condemnatio appareat qui tantam misericordiam neglexerunt, et eorum praecipue qui christum injuste persecuti sunt. Cicatrices autem quae in ejus corpore apparebunt, non pertinebunt ad aliquam infirmitatem, sed erunt indicia maximae virtutis, qua christus per passionis infirmitatem de hostibus triumphavit. Exprobratissimam etiam mortem ostendet, non sensibiliter oculis eam ingerens, ac si tunc eam pateretur; sed ex his quae apparebunt, scilicet indiciis praeteritae passionis, homines in recognitionem praeteritae mortis adducet.
Ad tertium dicendum, quod corpus gloriosum habet in potestate sua ut se demonstret vel non demonstret oculo non glorioso, ut patet ex iis quae supra, 44 dist., quaest. 2, art. 4, dicta sunt; et ideo in forma gloriosa christus ab hominibus poterit videri.
Ad quartum dicendum, quod sicut amici gloria est delectabilis; ita gloria et potestas ejus qui odio habetur, maxime contristat; et ideo sicut visio gloriae humanitatis christi erit justis in praemium, ita inimicis christi erit in supplicium; unde isa. 26, 2: videant et confundantur zelantes populi et ignis, scilicet invidiae, hostes tuos devoret.
Ad quintum dicendum, quod forma ibi accipitur pro natura humana, in qua judicatus est, et etiam judicabit; non autem pro qualitate naturae, quae non erit eadem in judicante, scilicet infirma, quae in judicato fuit.