Ulterius. Videtur quod virtutes caelorum domino veniente non moveantur. Virtutes enim caelorum dici non possunt nisi Angeli beati. Sed immutabilitas est de ratione beatitudinis. Ergo moveri non poterunt.
Praeterea, admirationis causa est ignorantia, ut patet in principio metaph..
Sed sicut ab Angelis longe abest timor, ita et ignorantia; quia, ut dicit Gregorius, quid est quod non videant qui videntem omnia vident? ergo non poterunt per admirationem moveri, ut in littera dicitur.
Praeterea, omnes Angeli astabunt divino judicio; unde apocal. 7, 2: et omnes Angeli stabant in circuitu throni. Sed virtutes nominant unum specialem ordinem in Angelis. Ergo non potius de eis dici debuit quod moveantur quam de aliis Angelis.
Sed contra est quod dicitur job 26, 2: columnae caeli pavent adventum ejus. Sed columnae caeli non possunt intelligi nisi per virtutes caelorum.
Ergo virtutes commovebuntur.
Praeterea, Matth. 24, 29, dicitur: stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur.