Ulterius. Videtur quod judicium non fiet in valle josaphat, aut in loco circumstante. Quia ad minus oportet omnes judicandos in terra stare, aut eos tantum levari in nubibus quorum erit judicare.
Sed tota terra promissionis capere non posset multitudinem judicandorum. Ergo non potest esse quod circa vallem sit judicium.
Praeterea, sicut supra dictum est, christo in humanitate datum est judicium, ut juste judicet, qui injuste judicatus est. Sed ipse injuste judicatus est in praetorio Pilati, et sententiam injusti judicii in golgotha suscepit. Ergo loca illa magis determinari debent ad judicium.
Praeterea, nubes fiunt ex resolutione vaporum.
Sed tunc nulla erit evaporatio vel resolutio.
Ergo non poterit esse quod justi in nubibus obviam christo in aera rapiantur; et sic oportebit et bonos et malos esse in terra; et ita locus multo amplior requireretur quam sit ista vallis.
Sed contra est quod dicitur joelis 3, 2: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem josaphat, et disceptabo ibi cum eis.
Praeterea, actuum 1, 2, dicitur: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Sed ipse ascendit de monte oliveti, qui praeeminet valli josaphat. Ergo et circa loca illa ad judicandum veniet.