Ulterius. Videtur quod beatitudo magis consistat in his quae sunt voluntatis quam in his quae sunt intellectus. Quia beatitudo est summum bonum.
Sed bonum est objectum voluntatis inquantum hujusmodi, non autem intellectus. Ergo beatitudo magis consistit in actu voluntatis quam intellectus.
Praeterea, delectatio, secundum philosophum in 7 ethic., ad beatitudinem requiritur; unde et in Graeco nomen beatitudinis a gaudio accipitur. Sed delectatio est in voluntate, sive in affectu. Ergo et beatitudo.
Praeterea, secundum philosophum in 10 ethic., in actu nobilissimae virtutis consistit felicitas sive beatitudo. Sed caritas est excellentissima omnium virtutum, ut patet per apostolum 1 corinth. 13. Ergo cum caritas sit in voluntate, ibi quaerenda est beatitudo.
Praeterea, sicut anima imperat corpori, ita voluntas imperat intellectui, et per consequens est eo superior. Sed beatitudo magis ponitur in bonis animae quam corporis, quia anima est superior corpore. Ergo eadem ratione magis debet poni in voluntate quam in intellectu.
Praeterea, beatitudo hominis consistit in perfecta conjunctione ad deum. Sed perfectius homo conjungitur deo per voluntatem quam per intellectum; unde dicit Hugo de sancto victore, 7 cap. Cael.
Hier. Super illud: mobile, et acutum etc.: dilectio supereminet scientiae, et major est intelligentia.
Plus enim deus diligitur quam intelligatur; intrat dilectio ubi scientia foris est. Ergo beatitudo consistit magis in dilectione quam in cognitione, et in voluntate quam in intellectu.
Sed contra est quod dicitur joan. 17, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te verum deum, et quem misisti jesum christum. Sed vita aeterna est ipsa beatitudo. Ergo beatitudo in cognitione consistit.
Praeterea, 1 corinth. 15, super illud: cum tradiderit regnum deo et patri, dicit Glossa: idest, cum perduxerit credentes ad contemplationem dei patris, ubi est finis omnium, requies sempiterna et gaudium. Sed hoc est beatitudo.
Ergo in contemplatione intellectus beatitudo consistit.
Praeterea, philosophus in 10 eth. Ostendit quod in contemplativae virtutis actu ultima hominis beatitudo consistit. Sed hoc pertinet ad intellectum.
Ergo beatitudo maxime consistit in intellectu.
Praeterea, secundum philosophum in 1 ethic., bonum in quo per se est sufficientia, est felicitas vel beatitudo. Sed hoc est in cognitione, ut patet joan. 14, 8: domine ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Ergo idem quod prius.