Ulterius. Videtur quod beatitudo magis consistat in actu intellectus practici quam speculativi. Quanto enim aliquod bonum est communius, tanto est divinius, ut patet in 1 ethic.. Sed bonum intellectus speculativi est singulariter ejus qui speculatur; bonum autem intellectus practici potest esse commune multorum. Ergo magis consistit beatitudo in intellectu practico quam speculativo.
Praeterea, beatitudo est ultima perfectio hominis.
Sed major est perfectio alicujus rei secundum quod est causa alterius, quam secundum quod in se perfecta existit; unde dicit dionysius in 3 cap. Caelest. Hierarch., quod omnium divinius est dei cooperatorem fieri in reductione aliorum. Per intellectum autem speculativum homo habet perfectionem in seipso; intellectus autem practicus est causa aliorum. Ergo beatitudo magis consistit in intellectu practico quam in speculativo.
Praeterea, finis est conformis his quae sunt ad finem. Sed beatitudo est finis et praemium virtutum, ut in 1 ethic. Dicitur; virtutes autem magis consistunt in operatione quam in cognitione; quia scire, parum, vel nihil prodest ad virtutem, ut patet 2 ethic.. Ergo beatitudo magis consistit in intellectu practico quam in speculativo.
Praeterea, beatitudo hominis consistit in eo quod est in homine nobilius. Sed intellectus practicus est nobilior speculativo, quia ipse legem ponit speculativo intellectui; per prudentiam enim legislatoris ordinatur qualiter quis discere debeat disciplinas speculativas, ut patet in 1 ethic..
Ergo beatitudo magis est in intellectu practico quam speculativo.
Sed contra, beatitudo, cum sit ultimus finis, propter seipsam quaeritur, et non propter alterum.
Sed cognitio practica ordinatur ad alterum tamquam ad finem, quia ad opus, ut in 2 metaph.
Dicitur; non autem speculativa, sed propter seipsam quaeritur, ut patet in 1 metaphys.. Ergo beatitudo magis consistit in intellectu speculativo quam practico.
Praeterea, beatitudo nostra consistit in hoc quod deo conjungimur. Sed nos non conjungimur deo per intellectum practicum, sed per speculativum.
Ergo beatitudo magis consistit in intellectu speculativo quam practico.
Praeterea, in ratione beatitudinis est diuturnitas, et sufficientia, et delectatio. Sed in actu contemplativi intellectus est homo magis sufficiens sibi quam in actu intellectus practici, ad quem multis auxiliis exterioribus indiget; nullaque actio est in qua homo possit ita diu persistere sicut in contemplatione, propter remotionem a corporeis instrumentis, quorum debilitas lassitudinem inducit: neque est aliqua delectatio ita pura sicut contemplationis, quia ei nullum contrarium admiscetur, neque enim contrarium habet. Ergo beatitudo maxime in actu intellectus speculativi consistit.