Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudo sit quid increatum. Primo per hoc quod dicit boetius in 3 de consol., quod beatitudo est ipsa divinitas; unde concludit quod omnis beatus est deus.
Praeterea, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Sed deus est summum bonum, cum sit omnis bonitatis causa; beatitudo etiam est summum bonum, cum ab omnibus tamquam finis ultimus desideretur. Ergo beatitudo est ipse solus deus.
Praeterea, illud quod propter se tantum desiderabile est, habet rationem fruibilis, ut patet per Augustinum.
Sed beatitudo est tantum propter se appetibilis, ut patet per philosophum in 1 ethic.. Ergo beatitudine fruendum est. Sed solo deo fruendum est, ut patet per Augustinum in 1 de doctrina christiana. Ergo solus deus est beatitudo.
Praeterea, de ratione beatitudinis est quod sit in ea sufficientia. Sed in solo deo sufficientiam invenit appetitus humanus; unde Augustinus dicit in libro confessionum: inquietum est cor nostrum donec perveniat ad te. Ergo solus deus est ipsa beatitudo.
Praeterea, omne quod inest nobis, vel inest nobis essentialiter, vel est accidens. Sed beatitudo non est de essentia hominis: quia sic omnis homo, et semper, esset beatus. Ergo si est aliquid in homine, erit accidens. Sed accidens non potest esse finis substantiae, cum substantia sit nobilior accidente.
Ergo impossibile est beatitudinem aliquid esse in nobis; et ita erit aliquid increatum.
Sed contra est, quod sicut justitiae participatione dicuntur homines justi, ita per beatitudinis participationem dicuntur homines beati, ut patet per boetium in 3 de consolat.. Sed justitia est aliquid creatum in nobis. Ergo et beatitudo.
Praeterea, felicitas addita numero bonorum est eligibilior, ut patet per philosophum in 1 ethic..
Sed deus quocumque addito non est eligibilior. Ergo felicitas est aliquid aliud quam deus; et ita est aliquid creatum in nobis.