Ulterius. Videtur quod felicitas non sit actus.
Quia secundum boetium in 3 de consol., beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Sed status non nominat actum. Ergo beatitudo non est actus.
Praeterea, actuum nostrorum non sumus causa. Si ergo beatitudo in actu nostro constaret, nos essemus causa nostrae beatitudinis; quod est absurdum.
Praeterea, si aliquid quod est in nobis sit ultimus finis, hoc erit praecipue illud quod nunquam propter aliud quaeritur. Sed delectatio non quaeritur propter aliud, sed propter seipsam. Ergo in delectatione maxime consistit beatitudo. Sed delectatio non est actus, sed passio. Ergo felicitas non est actus.
Praeterea, ab uno agente et secundum unum habitum possunt esse actus diversi. Si ergo beatitudo esset actus essent ejusdem beati diversae beatitudines; quod est absurdum.
Praeterea, beatitudo viae est quaedam similitudo beatitudinis patriae. Sed beatitudo viae non potest dici actus: quia sic dormientes amitterent beatitudinem. Ergo beatitudo patriae non est actus.
Sed contra est quod philosophus dicit in 1 ethic., quod felicitas est operatio secundum perfectam virtutem.
Praeterea, illud propter quod est res, est ultimus finis. Sed omnis res est propter suam operationem, ut dicitur in 2 caeli et mundi.
Ergo operatio propria hominis est ultimus finis ejus; et ita beatitudo ipsius est actus quidam.
Praeterea, homo secundum hoc beatus est quod ad dei similitudinem maxime pertingit. Sed secundum hoc quod actu agit, maxime deo assimilatur, quia sic est maxime in actu remotus a potentialitate.
Ergo beatitudo hominis consistit in ejus operatione.