Ulterius. Videtur quod beatitudo hominis non sit idem quod vita aeterna. Vivere enim viventibus est esse, ut dicitur in 2 de anima. Sed beatitudo, secundum philosophum, non consistit in essendo, sed in operando. Ergo beatitudo hominis non est aliqua vita.
Praeterea, ratio vitae in motu consistit, ut patet per Commentatorem in Lib. De causis. Sed beatitudo includit in sui ratione intransmutabilitatem.
Ergo beatitudo non est idem quod vita aeterna.
Praeterea, beatitudo est homini communicabilis.
Sed aeternitas vitae non potest ei communicari: quia quod in tempore factum est, non potest esse aeternum. Ergo vita aeterna non est idem quod beatitudo.
Praeterea, quaecumque in perpetuum durant, quodammodo vitae aeternitatem participant, secundum quod aeternum largo modo accipitur pro perpetuo.
Sed damnati in perpetuum durabunt in ignem aeternum missi, ut patet Matth. 25; non autem habebunt beatitudinem, sed summam miseriam.
Ergo beatitudo et vita aeterna non sunt idem.
Sed contra, id quod est finis humanae vitae, est beatitudo. Sed vita aeterna est finis humanae vitae, ut patet Rom. 6, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Ergo etc..
Praeterea, ultima beatitudo hominis consistit in visione dei, ut ex supra dictis patet. Sed in hoc consistit vita aeterna, ut patet joan. 17, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti jesum christum. Ergo beatitudo est idem quod vita aeterna.