Ulterius. Videtur quod beatitudo non sit idem quod regnum dei. Regnum enim, quod dicitur a regendo, ad gubernationem providentiae pertinere videtur. Sed providentia consistit in coordinatione eorum quae sunt ad finem ipsum. Ergo regnum dei non videtur ad beatitudinem pertinere, quae est ultimus finis.
Praeterea, dionysius dicit, quod regnum est omnis finis et legis et ordinis distributio. Sed haec distributio non solum pertinet ad homines, sed ad omnes creaturas quibus deus praedicta distribuit; beatitudo autem ad solas creaturas rationales. Ergo beatitudo non est idem quod regnum dei.
Praeterea, regnum non importat aliquam perfectionem nisi in praesidente. Sed qui praeest in regimine regni, est unus tantum, ut patet per philosophum in 8 ethic.. Ergo regnum dei non dicit aliquam perfectionem nisi in ipso deo. Sed beatitudo non solum dicit perfectionem in deo, sed in omnibus beatis. Ergo beatitudo non est idem quod regnum dei.
Praeterea, beatitudo non patitur commixtionem alicujus mali. Sed in regno dei possunt esse aliqua mala; unde Matth. 13, dicitur, quod in fine mundi Angeli colligent de regno dei omnia scandala.
Ergo regnum dei non est ipsa beatitudo.
Sed contra est quod Augustinus dicit, 22 sermone ad patres in eremo, quod tres primae petitiones in oratione dominica ad futuram beatitudinem pertinent. Una autem earum est, adveniat regnum tuum. Ergo regnum dei ad beatitudinem pertinet.
Praeterea, illud quod promittitur sanctis in praemium, est beatitudo. Sed regnum dei est hujusmodi, ut patet Matth. 5, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ergo regnum caelorum est ipsa beatitudo.