Ulterius. Videtur quod aliquis possit miseriam appetere. Omnis enim rationalis potentia ad opposita se habet. Sed voluntas est potentia rationalis.
Ergo se habet ad opposita. Beatitudini autem opponitur miseria. Ergo si potest aliquis appetere beatitudinem, potest etiam appetere miseriam.
Praeterea, si non potest aliquis velle miseriam, impossibile est eum velle. Ergo necesse est eum non velle. Sed necessitas coactionem vel prohibitionem importat, ut Anselmus dicit.
Ergo voluntas cogi poterit; quod ejus repugnat libertati.
Praeterea, sicut beatitudo est ab omnibus appetibilis, ita et esse. Sed quidam volunt non esse, ut patet de his qui seipsos interficiunt. Ergo et quidam possunt velle miseriam.
Praeterea, voluntas est de fine, ut dicitur 3 ethic.. Sed finis est bonum, vel apparens bonum, ut dicitur 2 phys.. Ergo tam bonum quam apparens bonum potest desiderari.
Sed illud quod est malum, potest esse apparens bonum. Ergo miseria quantumcumque sit mala, aliquis eam velle poterit.
Sed contra est quod Augustinus in Lib. De lib.
Arb., ostendit quod nullus homo potest velle esse miser.
Praeterea, sicut se habet intellectus ad primum intelligibile, ita se habet voluntas ad primum appetibile.
Sed intellectus non potest assentire contrario primi intelligibilis, quod est affirmationem et negationem non esse simul veram, ut probatur 4 metaph.. Ergo voluntas non potest assentire miseriae, quae est contrarium sui primi appetibilis.