Ulterius. Videtur quod nullus appetendo beatitudinem mereatur. Naturalibus enim non meremur.
Sed appetitus beatitudinis est homini naturalis; alias non esset omnibus communis. Ergo nullus appetendo beatitudinem meretur.
Praeterea, cum meritum et demeritum sint circa idem, nullus meretur in eo quod vitare non potest, sicut nec peccat, ut dicit Augustinus.
Sed homo non potest non appetere beatitudinem. Ergo nullus appetendo meretur.
Praeterea, nullus potest ex propriis viribus mereri vitam aeternam, sicut Pelagius dicebat. Sed homo ex propriis viribus beatitudinem appetere potest.
Ergo appetendo beatitudinem non meretur.
Sed contra, eodem modo aliquis desiderat beatitudinem et deum. Si ergo nullus desiderando beatitudinem meretur, nullus desiderando deum merebitur; quod est absurdum.
Praeterea, caritas est principium merendi. Sed caritas principaliter respicit finem. Ergo ex motu voluntatis in ultimum finem maxime meremur; et ita in appetendo beatitudinem.