Ulterius. Videtur quod hujusmodi beatitudinis gradus mansiones dici non debeant. Beatitudo enim importat rationem praemii. Sed mansio nihil significat quod ad praemium pertineat. Ergo diversi gradus beatitudinis mansiones dici non debent.
Praeterea, mansio locum significare videtur.
Sed locus quo sancti beatificabuntur, non est corporalis, sed spiritualis, scilicet deus, qui unus est.
Ergo non est nisi una mansio; et ita diversi gradus beatitudinis mansiones dici non possunt.
Praeterea, sicut in patria erunt homines diversorum meritorum, ita nunc sunt in Purgatorio, et in Limbo patrum fuerunt. Sed in Purgatorio et in Limbo non distinguuntur mansiones. Ergo nec in patria mansiones debent distingui.
Sed contra est quod dicitur joan. 14, 2: in domo patris mei mansiones multae sunt; quod Augustinus exponit de variis dignitatibus praemiorum.
Praeterea, in qualibet civitate est ordinata mansionum distinctio. Sed caelestis patria civitati comparatur, ut patet Apoc. 21. Ergo oportet ibi diversas mansiones distinguere secundum diversos beatitudinis gradus.