Ulterius. Videtur quod diversae mansiones non distinguantur penes diversos gradus caritatis.
Quia Matth. 25, 15, dicitur: dedit unicuique secundum propriam virtutem. Propria autem uniuscujusque virtus est vis naturalis. Ergo et dona gratiae et gloriae distribuuntur secundum diversos gradus virtutis naturalis.
Praeterea, in psalm. 61, 12, dicitur: tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed illud quod redditur, est beatitudinis mensura. Ergo gradus beatitudinis distinguentur secundum diversitatem operum, et non secundum diversitatem caritatis.
Praeterea, praemium debetur actui, et non habitui; unde fortissimi non coronantur, sed agonizantes, ut patet 1 ethicor.; et 2 ad timoth. 2, 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Sed beatitudo est praemium. Ergo diversi gradus beatitudinis non erunt secundum diversos gradus caritatis.
Sed contra est, quia quanto aliquis erit deo magis conjunctus, tanto erit beatior. Sed secundum modum caritatis est modus conjunctionis ad deum.
Ergo secundum differentiam caritatis erit et diversitas beatitudinis.
Praeterea, sicut simpliciter sequitur ad simpliciter, ita magis ad magis. Sed habere beatitudinem sequitur ad habere caritatem. Ergo et habere majorem beatitudinem sequitur ad habere majorem caritatem.