Ad primum sic proceditur. Videtur quod delectatio non sit passio. Omnis enim passio in motu consistit, ut dicitur in Lib. 6 principiorum, et 10 ethic.. Sed delectatio non est motus neque generatio aliqua, ut dicit philosophus in 7 ethic.. Ergo delectatio non est passio.
Praeterea, operatio non est passio, sed magis actio, cum sit existentis in actu, secundum quod hujusmodi. Sed delectatio est quaedam operationis perfectio, ut dicitur in 10 ethic.. Ergo delectatio non est passio.
Praeterea, in omni passione trahitur patiens ad terminos agentis; quia agens assimilat sibi patiens.
Sed causa delectationis est convenientia; et ita illud quod delectatur, in suis terminis manet.
Ergo delectatio non est passio.
Sed contra, gaudium et delectatio sunt unius generis. Sed gaudium est passio; ponitur enim una de quatuor principalibus passionibus, ut patet 9 de Civit. Dei. Ergo delectatio est passio.
Praeterea, delectationis objectum est bonum.
Sed bonum est proprium objectum appetitus. Ergo delectatio ad appetitum pertinet. Sed alia quae pertinent ad appetitum, sunt passiones, ut amor, ira et hujusmodi. Ergo et delectatio est passio.