Ulterius. Videtur quod delectatio sit in tempore.
Delectatio enim consequitur operationem nostram, ut dicitur in 10 ethic.. Sed operatio nostra est in tempore. Ergo et delectatio est in tempore.
Praeterea, omne illud in quo est accipere prius et posterius, est in tempore. Sed in delectatione est accipere prius et posterius, cum aliquis per longam horam possit continue delectari. Ergo videtur quod delectatio sit in tempore.
Praeterea, delectatio aliis passionibus condividitur.
Sed aliae passiones animae sunt in tempore, ut ira et hujusmodi. Ergo et delectatio.
Sed contra est quod philosophus dicit in 10 ethic.: secundum nullum tempus acciperet quis delectationem.
Praeterea, delectatio sequitur apprehensionem convenientis. Sed visio et aliae apprehensiones, non sunt in tempore, sed in instanti. Ergo et delectatio non mensuratur tempore.