Ulterius. Videtur quod delectatio et gaudium sint penitus idem; et similiter exultatio et laetitia et jucunditas. Passiones enim et habitus penes objecta distinguuntur. Sed gaudium et delectatio et alia dicta, habent idem objectum, scilicet bonum conveniens. Ergo sunt idem.
Praeterea, ab eadem causa procedit idem effectus; quia idem semper natum est idem facere.
Sed delectationis et gaudii non potest poni nisi una et eadem causa, scilicet conjunctio convenientis.
Ergo sunt idem.
Praeterea, unum uni opponitur. Sed delectationi et gaudio opponitur unum, quod est tristitia.
Ergo delectatio et gaudium sunt unum omnino.
Sed contra est quod dicit Avicenna in 6 de naturalibus, quod gaudium est species delectationis. Ergo non sunt omnino idem.
Praeterea, si gaudium et delectatio essent omnino idem, ubicumque est delectatio, esset et gaudium.
Hoc autem falsum est: quia in sensu dicitur esse delectatio, sed non gaudium, proprie loquendo.
Ergo delectatio et gaudium non sunt penitus idem.