Ulterius. Videtur quod non sunt ponendae aliquae dotes in corpore praeter dotes animae. Dotes enim ordinantur ad conjunctionem spiritualem, in qua beatitudo consistit, ut dictum est. Sed ea quae sunt in corpore, non inclinant ad hujusmodi conjunctionem: quia operationes mentis, per quam anima deo conjungitur, non exercentur organis corporalibus.
Ergo non sunt ponendae aliquae dotes corporis.
Praeterea, homini debetur dos et beatitudo secundum quod est ad imaginem dei. Sed homo non est ad imaginem secundum corpus, sed secundum animam, ut patet per Augustinum in lib.
De Trinit.. Ergo corpori non debentur dotes.
Praeterea, vires inferiores animae sensitivae et vegetativae sunt perfectiores quam ipsum corpus.
Sed non assignantur aliquae dotes respondentes viribus inferioribus animae. Ergo non debent aliquae dotes assignari, corpori respondentes.
Sed contra, dotes debentur beatis secundum quod christo conformantur. Sed homines non solum conformantur christo secundum animam, sed etiam secundum corpus. Ergo etiam dotes corpori debentur.
Praeterea, hoc idem apparet ex definitione dotis supra posita, quae talis est: dos est ornatus animae, et corporis etc..