Ulterius. Videtur quod doctoribus aureola non debeatur. Omne enim praemium quod in futuro habebitur, alicui actui virtutis respondet.
Sed praedicare vel docere non est actus alicujus virtutis. Ergo doctrinae vel praedicationi non debetur aureola.
Praeterea, docere et praedicare, ex doctrina et studio proveniunt. Sed ea quae praemiantur in futuro, non sunt acquisita per humanum studium; quia naturalibus acquisitis non meremur. Ergo pro doctrina et praedicatione nullus in futuro meretur aureolam.
Praeterea, exaltatio in futuro respondet humiliationi in praesenti; quia qui se humiliat exaltabitur, Luc. 14, 11. Sed in docendo et praedicando non est humiliatio, immo magis superbiae occasio; unde Glossa dicit, Matth. 4, quod diabolus multos decepit honore magisterii inflatos. Ergo videtur quod praedicationi et doctrinae aureola non debeatur.
Sed contra est, Ephes. 1 super illud: ut sciatis quae sit eminens etc., dicit Glossa: quoddam crementum habebunt sancti doctores ultra id quod alii communiter habebunt. Ergo etc..
Praeterea, Cant. 8 super illud: vinea mea est coram me, dicit Glossa: ostendit quid singularis praemii doctoribus ejus disponit. Ergo doctores habebunt singulare praemium; et hoc vocamus aureolam.