Ad quartum sic proceditur. Videtur quod christo aureola debeatur. Debetur enim aureola virginitati, martyrio et doctrinae. Sed in christo haec tria praecipue fuerunt. Ergo christo praecipue aureola competit.
Praeterea, omne quod est perfectissimum in rebus humanis, praecipue christo est attribuendum.
Sed praemium aureolae debetur excellentissimis meritis. Ergo christo debetur.
Praeterea, Cyprianus dicit, quod imaginem dei virginitas portat. Virginitatis ergo exemplar in deo est; et sic videtur quod christo etiam, inquantum est deus, aureola competit.
Sed contra, aureola est gaudium de conformitate ad christum, ut dicitur. Sed nullus conformatur vel similatur sibi ipsi, ut patet per philosophum.
Ergo christo non debetur aureola.
Praeterea, christi praemium nunquam est augmentatum.
Sed christus ab instanti conceptionis suae non habuit aureolam, quia tunc nunquam pugnaverat.
Ergo nunquam postea aureolam habuit.