Ulterius. Videtur quod aureola virginum sit inter alias potissima. Quia apocal. 14, dicitur de virginibus quod sequuntur agnum quocumque ierit; et quod nemo alius poterat dicere canticum quod virgines cantabant. Ergo virgines habent excellentiorem aureolam.
Praeterea, Cyprianus dicit de virginibus, quod sunt illustrior portio gregis christi. Ergo eis magis aureola debetur.
Praeterea, videtur quod potissima sit aureola martyrum. Quia dicit Haymo, quod non omnes virgines conjugatos praecedunt; sed hi specialiter qui in tormento passionis virginitate insuper custodita coaequantur martyribus conjugatis. Ergo martyrium dat virginitati praeeminentiam super alios status. Ergo martyrio potior aureola debetur.
Praeterea, videtur quod potissima debeatur doctori. Quia ecclesia militans exemplata est ab ecclesia triumphante. Sed in ecclesia militante maximus honor debetur doctoribus, 1 timoth. 5, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habentur; maxime qui laborant in verbo et doctrina.
Ergo in ecclesia triumphante eis potior aureola debetur.