Ulterius. Videtur quod damnati nunquam poeniteant de malis quae fecerunt. Quia dicit bernardus in Cantic., quod damnatus semper vult iniquitatem quam fecit. Ergo nunquam de peccato commisso poenitet.
Praeterea, velle se non peccasse, est bona voluntas. Sed damnati non habebunt bonam voluntatem.
Ergo damnati nunquam volent se non peccasse; et sic idem quod prius.
Praeterea, secundum Damascenum, hoc est hominibus mors quod Angelis casus. Sed Angeli voluntas post casum est invertibilis hoc modo, ut non possit recedere ab electione qua prius peccavit. Ergo et damnati non possunt poenitere de peccatis a se commissis.
Praeterea, major erit perversitas damnatorum in inferno quam peccatorum in hoc mundo.
Sed peccatores aliqui in hoc mundo non poenitent de peccatis commissis, vel propter excaecationem mentis, sicut haeretici; vel propter obstinationem, sicut qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, ut dicitur Proverb. 2, 14. Ergo et damnati in inferno de peccatis non poenitebunt.
Sed contra, Sap. 5, 3, dicitur de damnatis: intra se poenitentiam agentes.
Praeterea, philosophus dicit in 9 ethic.
Quod poenitudine replentur pravi; mox enim tristantur de hoc quod prius delectati sunt. Ergo damnati, cum sint maxime pravi, magis poenitent.