Ulterius. Videtur quod damnati in inferno non vellent esse aliquos damnatos qui non sunt damnati. Quia Luc. 16, dicitur de divite, quod rogabat pro fratribus suis, ne venirent in locum tormentorum.
Ergo eadem ratione et damnati alii non vellent ad minus carnales suos amicos in inferno damnari.
Praeterea, affectiones inordinatae a damnatis non auferuntur. Sed aliqui damnati inordinate aliquos non damnatos dilexerunt. Ergo non vellent eorum malum, quod est esse damnatos.
Praeterea, damnati non desiderant augmentum suae poenae. Sed si plures damnarentur, major esset damnatorum poena; sicut etiam multiplicatio bonorum amplificat eorum gaudium. Ergo damnati non vellent salvatos damnari.
Sed contra est quod Isai. 14, super illud, surrexerant de soliis, dicit Glossa: solatium est malorum multos socios habere poenarum.
Praeterea, in damnatis maxime regnat invidia.
Ergo dolent de felicitate bonorum, et eorum damnationem appetunt.