Ulterius. Videtur quod damnati non habeant odio deum. Quia, ut dicit dionysius, 4 capit. De divinis nomin., omnibus diligibile est bonum et pulchrum, quod est omnis boni et pulchritudinis causa. Hoc autem deus est. Ergo a nullo potest odio haberi.
Praeterea, nullus potest ipsam bonitatem odio habere, sicut nec ipsam malitiam velle; malum enim est omnino involuntarium, ut dicit dionysius, 4 cap. De divin. Nom.. Deus autem est bonitas ipsa. Ergo nullus potest deum odio habere.
Sed contra est quod dicitur in psalm. 73, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.