Ad secundum sic proceditur. Videtur quod damnati non possint uti notitia quam in hoc mundo habuerunt. In consideratione enim scientiae est maxima delectatio. Sed in eis nullam delectationem est ponere. Ergo non possunt uti scientia prius habita secundum aliquam considerationem.
Praeterea, damnati sunt in majoribus poenis quam sint aliquae poenae hujus mundi. Sed in hoc mundo dum aliquis est in maximis tormentis constitutus, non potest considerare aliquas intelligibiles conclusiones, abstractus a poenis quas patitur. Ergo multo minus in inferno.
Praeterea, damnati sunt subjecti tempori.
Sed longitudo temporis est causa oblivionis, ut dicitur in 4 physic.. Ergo damnati obliviscentur eorum quae hic sciverunt.
Sed contra est quod dicitur Lucae 16, 25, diviti damnato: recordare quia recepisti bona in vita tua. Ergo considerabunt ea quae hic sciverunt.
Praeterea, species intelligibiles in anima separata remanent, ut supra dictum est. Si igitur eis non uti possent, frustra remanerent in eis.